Oglejski patriarh Ludvik privoli na prošnjo ljubljanskega župnika Jurija Haugenreuterja in faranov, da se obnovi šola pri cerkvi sv. Nikolaja
Kopija iz 16. stol. v MALj /zelo slaba/. /SI ZAL LJU 333-21/
Reg.: Komatar v Jahresbericht ljublj. realke 1903/4, str. 21, št. 17.
Lodouicus dei gratia sancte sedis Aquilegiensis patriarcha. Quoniam ecclesiam /tu: ecciam/ dei sicut pia mater ne legendi et perfruendi /tu: perfurendi/ opportunitas /tu: opportiuitas/ presertim pauperibus subtrahat, ni solum in cathedrali sed etiam in alijs ecclesijs quarum suffitiunt facultates decreuit ut constitueretur /tu: constituerent/ magister ydoneus qui clericos /tu: clericons/ earum ecclesiarum et alios in gramatica instruat iuxta posse. Cum itaque dulcis /tu: dulces/ filius Georgius Hagen Reuter plebanus in Laybaco nostre Aquilegiensis diocesis /tu: diacones/ et parrochia /tu: parachiam/ eiusdem cupiant, sicut accepimus et super eo nobis supplices preces porrexerunt constituere in filiali eclesia sancti /tu: sant/ Nicolai opidi Labaci magistrum scolarum ipsas scolas habere et perpetuis temporibus obtinere in quibus pueros parochianorum eius et alios ad ipsas scolas confluentes possint in gramatica et alijs primitiuis sciencijs /tu: saencijs/ instruere. Nos attendentes quod fructuosum est et consonum canonice institutum quod in ecclesijs aliorum doctrine perficantur viri prouidi et discreti et quod prohiberi non debent viri ydonei et literati scolas regere et exercere studia literarum. Volentesque pijs affectibus predictorum benigne annuere presenti nostro indulto concedimus et ordinaria nostra auctoritate declarando impertimur /tu: impartumur/ quod idem plebanus et successores eius perpetius futuris temporibus /tu: tempibus/ et ecclesia predicta possunt et in preterito potuerunt viros ydoneos preficere in magistros et ibidem scolas regere in quibus valeant pueros parrochianorum ecclesie de Laybacho et alios quotque ad ipsas scolas cofluentes in gramatica et alijs primitiuis scientijs sedulo informare. Harum sub appensione nostri patriarchalis sigilli indulto et testimonio literarum. Datum in nostro patriarchali palatio nostre Ciuitatis Austrie die VIo mensis augusti, anno domini millesimo CCCCXVIIIo, undecima indictione.
Ge. de Reyfnitz
GZL III/36
Po kopiji B. Otorepec
Uporabne povezave
- Arhiv Republike Slovenije
- Pokrajinski arhiv Maribor
- Zgodovinski arhiv Celje
- Pokrajinski arhiv Koper
- Pokrajinski arhiv v Novi Gorici
- Zgodovinski arhiv na Ptuju
- Nadškofijski arhiv Ljubljana
- Nadškofijski arhiv Maribor
- Škofijski arhiv Koper
- arhiv Univerze v Ljubljani
- Ministrstvo za kulturo RS
- Arhivsko društvo Slovenije
- SIstory
- Mednarodni arhivski svet (ICA)
- Evropski arhivski portal (APE)
Intranet
© 2016 Zgodovinski arhiv Ljubljana. Vse pravice pridržane.